

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 17: Versus 28
Similiter,etc. Praetermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quae vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali poena feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur.Loth.Allegorice: Loth, qui interpretaturdeclinans,est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quiain consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis[Matth. 13.].